

Evangelium secundum Matthaeum*
Caput 7: Versus 17
Sic omnis arbor.Id est secundum praedictam impossibilitatem: quia de mala radice non potest fructus suavitatis erumpere. Exspectandi sunt boni fructus de bona arbore. Arbor bona vel mala non natura quae in omnibus bona a Deo est creata, sed voluntas bona vel mala. Fructus, opera quae nec bona malae voluntatis possunt esse, nec mala bonae voluntatis. Fructus bonae arboris gaudium, pax, patientia, longanimitas, etc.; quos fructus non nisi bona voluntas parturit. Sic econtrario malos mala intentio nutrit.